У нас вы можете посмотреть бесплатно Psalm 91 | Sung in Latin (Vulgate Bible) или скачать в максимальном доступном качестве, видео которое было загружено на ютуб. Для загрузки выберите вариант из формы ниже:
Если кнопки скачивания не
загрузились
НАЖМИТЕ ЗДЕСЬ или обновите страницу
Если возникают проблемы со скачиванием видео, пожалуйста напишите в поддержку по адресу внизу
страницы.
Спасибо за использование сервиса ClipSaver.ru
Psalmus Cantici, In die Sabbati Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo Altissime. Ad annunciandum mane misericordiam tuam: et veritatem tuam per noctem. In decachordo, psalterio: cum cantico, in cithara. Quia delectasti me Domine in factura tua: et in operibus manuum tuarum exultabo. Quam magnificata sunt opera tua Domine! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ. Vir insipiens non cognoscet: et stultus non intelliget hæc. Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum: et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem: ut intereant in sæculum sæculi. Tu autem Altissimus in æternum Domine. Quoniam ecce inimici tui Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt: et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem. Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum: et senectus mea in misericordia uberi. Et despexit oculus meus inimicos meos: et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur. Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: et bene patientes erunt, Ut annuncient: Quoniam rectus Dominus Deus noster: et non est iniquitas in eo.