У нас вы можете посмотреть бесплатно Tyrtarion - Sermo Pythagorae (Ovidio auctore) или скачать в максимальном доступном качестве, видео которое было загружено на ютуб. Для загрузки выберите вариант из формы ниже:
Если кнопки скачивания не
загрузились
НАЖМИТЕ ЗДЕСЬ или обновите страницу
Если возникают проблемы со скачиванием видео, пожалуйста напишите в поддержку по адресу внизу
страницы.
Спасибо за использование сервиса ClipSaver.ru
Grex c.n. “Tyrtarion”, die 14 mensis Ianuarii a. 2016, concentum in aedibus administerii publicae Italorum institutioni provehendae edidit. Hos versus, quibus Pythagoras ab Ovidio poeta inducitur sermonem de animorum migrationibus habens, nunc vobis audiendos praebemus, modis musicis ad Nasonis carmen compositis, quibus tum hexametri dactylici natura servatur, tum verborum sensus dilucide illustratur. Speramus fore ut hisce modis, quos vobis proponimus, haud parum delectemini. (Ad hos modos componendos vim habuit carmen Violettae Parrae quod incribitur "el rin del angelito".) Οmnia mūtantur, nihil interit: errat et illinc hūc venit, hinc illūc, et quōslibet occupat artūs spīritus ē-que ferīs humāna in corpora trānsit in-que ferās noster, nec tempore dēperit ūllō, ut-que novīs facilis signātur cēra figūrīs nec manet ut fuerat nec fōrmam servat eandem, sed tamen ipsa eadem est, animam sīc semper eandem esse, sed in variās doceō migrāre figūrās. Ergō, nē pietās sit victa cupīdine ventris, parcite, vāticinor, cognātās caede nefandā exturbāre animās, nec sanguine sanguis alātur! Et quoniam magnō feror aequore plēnaque ventīs vēla dedī: nihil est tōtō, quod perstet, in orbe. Cūncta fluunt, omnis-que vagāns fōrmātur imāgō; ipsa quoque assiduō lābuntur tempora mōtū, nōn secus ac flūmen; neque enim cōnsistere flūmen nec levis hōra potest: sed ut unda impellitur undā urgēturque prior veniente urgetque priōrem, tempora sīc fugiunt pariter pariterque sequuntur et nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est, fitque, quod haud fuerat, mōmentaque cūncta novantur.