У нас вы можете посмотреть бесплатно Psalm 74 | Sung in Latin (Vulgate Bible) или скачать в максимальном доступном качестве, видео которое было загружено на ютуб. Для загрузки выберите вариант из формы ниже:
Если кнопки скачивания не
загрузились
НАЖМИТЕ ЗДЕСЬ или обновите страницу
Если возникают проблемы со скачиванием видео, пожалуйста напишите в поддержку по адресу внизу
страницы.
Спасибо за использование сервиса ClipSaver.ru
In finem, Ne corrumpas, Psalmus Cantici Asaph. Confitebimur tibi Deus: confitebimur, et invocabimus nomen tuum. Narrabimus mirabilia tua: cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Liquefacta est terra, et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas eius. Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu: Nolite extollere in altum cornu vestrum: nolite loqui adversus Deum iniquitatem. Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desertis montibus: quoniam Deus iudex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat: quia calix in manu Domini vini meri plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc: verumtamen fæx eius non est exinanita: bibent omnes peccatores terræ. Ego autem annunciabo in sæculum: cantabo Deo Iacob. Et omnia cornua peccatorum confringam: et exaltabuntur cornua iusti.