У нас вы можете посмотреть бесплатно O Quanta Qualia - O what a Joy 4v w intro Antiphoner - Paris или скачать в максимальном доступном качестве, видео которое было загружено на ютуб. Для загрузки выберите вариант из формы ниже:
Если кнопки скачивания не
загрузились
НАЖМИТЕ ЗДЕСЬ или обновите страницу
Если возникают проблемы со скачиванием видео, пожалуйста напишите в поддержку по адресу внизу
страницы.
Спасибо за использование сервиса ClipSaver.ru
Title: O QUANTA QUALIA Meter: 10.10.10.10 Incipit: 11231 14322 15314 Key: F Major Source: Antiphoner, Paris, 1681;La Feillée's Méthode du plain-chant, 1808 Copyright: Public Domain Text Peter Abelard 12th cent Translation John Mason Neale 1854 O quanta, qualia (Hymnus de vita aeterna) Language: Latin O quanta, qualia sunt illa sabbata quae semper celebrat superna curia. quae fessis requies, quae merces fortibus, cum erit omnia Deus in omnibus. vere Ierusalem est illa civitas, cuius pax iugis est, summa iucunditas, ubi non praevenit rem desiderium, nec desiderio minus est praemium. quis rex, quae curia, quale palatium, quae pax, quae requies, quod illud gaudium, huius participes exponant gloriam, si quantum sentiunt, possint exprimere. nostrum est interim mentem erigere et totis patriam votis appetere, et ad Ierusalem a Babylonia post longa regredi tandem exilia. illic molestiis finitis omnibus securi cantica Sion cantabimus, et iuges gratias de donis gratiae beata referet plebs tibi, Domine. illic ex sabbato succedet sabbatum, perpes laetitia sabbatizantium, nec ineffabiles cessabunt iubili, quos decantabimus et nos et angeli. perenni Domino perpes sit gloria, ex quo sunt, per quem sunt, in quo sunt omnia; ex quo sunt, Pater est; per quem sunt, Filius; in quo sunt, Patris et Filii Spiritus.