У нас вы можете посмотреть бесплатно Psalm 73 | Sung in Latin (Vulgate Bible) или скачать в максимальном доступном качестве, видео которое было загружено на ютуб. Для загрузки выберите вариант из формы ниже:
Если кнопки скачивания не
загрузились
НАЖМИТЕ ЗДЕСЬ или обновите страницу
Если возникают проблемы со скачиванием видео, пожалуйста напишите в поддержку по адресу внизу
страницы.
Спасибо за использование сервиса ClipSaver.ru
Intellectus Asaph. Ut quid Deus repulisti in finem: iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ? Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hereditatis tuæ: mons Sion, in quo habitasti in eo. Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto! Et gloriati sunt qui oderunt te: in medio solemnitatis tuæ. Posuerunt signa sua, signa: et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus excidere ianuas eius in idipsum: in securi, et ascia deiecerunt eam. Incenderunt igni Sanctuarium tuum: in terra polluerunt tabernaculum nominis tui. Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. Signa nostra non vidimus, iam non est propheta: et nos non cognoscet amplius. Usquequo Deus improperabit inimicus: irritat adversarius nomen tuum in finem? Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam, de medio sinu tuo in finem? Deus autem rex noster ante sæcula: operatus est salutem in medio terræ. Tu confirmasti in virtute tua mare: contribulasti capita draconum in aquis. Tu confregisti capita draconis: dedisti eum escam populis Æthiopum. Tu dirupisti fontes, et torrentes: tu siccasti fluvios Ethan. Tuus est dies, et tua est nox: tu fabricatus es auroram et solem. Tu fecisti omnes terminos terræ: æstatem et ver tu plasmasti ea. Memor esto huius, inimicus improperavit Domino: et populus insipiens incitavit nomen tuum. Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. Respice in testamentum tuum: quia repleti sunt, qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum. Ne avertatur humilis factus confusus: pauper et inops laudabunt nomen tuum. Exurge Deus, iudica causam tuam: memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die. Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper.